Prev Next

X. Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas: Folle decet pueros ludere, folle senes.

_Vergilius in membranis._

I. Quam brevis immensum cepit membrana Maronem!

Ipsius vultus prima tabella gerit.

_Cicero in membranis._

II. Si comes ista tibi fuerit membrana, putato Carpere te longas cum Cicerone vias.

_Monobyblos Properti._

III. Cynthia, facundi carmen iuvenale Properti, Accepit famam; non minus ipsa dedit.

_Titus Livius in membranis._

IV. Pellibus exiguis artatur Livius ingens, Quem mea non totum bybliotheca capit.

_Sallustius._

V. Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum, Primus Romana Crispus in historia.

_Lucanus._

VI. Sunt quidam qui me dicunt non esse poetam: Sed qui me vendit bybliopola putat.

_Catullus._

VII. Tantum magna suo debet Verona Catullo, Quantum parva suo Mantua Vergilio.

_Fistula._

VIII. Quid me corapactam ceris et harundine rides?

Quae primum structa est fistula talis erat.

_Catella Gallicana._

IX. Delicias parvae si vis audire catellae Narranti brevis est pagina tota mihi.

_Minerva argentea._

X. Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta Quare non habeas aegida. 'Caesar habet.'

_Hercules fictilis._

XI. Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum: Non pudet Alciden nomen habere meum.

_Toga._

XII. 'Romanos rerum dominos gentemque togatam'

Ille facit, magno qui dedit astra patri.

EPITAPHS AND INSCRIPTIONS.

_On Naevius_ (by himself).

I. 'Immortales mortales si foret fas flere Flerent divae Camenae Naevium poetam; Itaque postquam est Orci traditus thesauro Obliti sunt Romai loquier lingua Latina.'

_On Ennius_ (by himself).

II. 'Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam: Hic vestrum panxit maxima facta patrum.

Nemo me lacrumis decoret nec funera fletu Faxit. Cur? Volito vivas per ora virum.'

_On Pacuvius_ (by himself).

III. 'Adulescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat, Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est, legas.

Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale.'

_On Plautus_ (by himself).

IV. 'Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, Scena est deserta, ac dein Risus, Ludus, Iocusque, Et Numeri innumeri simul omnes collacrumarunt.'

_On Tibullus._

V. 'Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle, Mors iuvenem campos misit ad Elysios, Ne foret aut elegis molles qui fleret amores Aut caneret forti regia bella pede.'

DOMITIUS MARSUS.

_In tumulo hominis felicis._

VI. 'Sparge mero cineres, bene olentis et unguine nardi, Hospes, et adde rosis balsama puniceis.

Perpetuum mihi ver agit illacrimabilis urna Et commutavi saecula, non obii.

Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae, Seu meminisse putes omnia, sive nihil.'

AUSONIUS, _Epit._ 36.

_Thermopylae._

VII. '? ?e??', ??????e?? ?a?eda???????, ?t? t?de ?e?e?a, t??? ?e???? ??as? pe???e???.'

SIMONIDES _of Ceos_.

Report error

If you found broken links, wrong episode or any other problems in a anime/cartoon, please tell us. We will try to solve them the first time.

Email:

SubmitCancel

Share